"This, then is our desert: to live facing despair, but not to consent. To trample it down under hope in the Cross. To wage war against despair unceasingly. That war is our wilderness. If we wage it courageously, we will find Christ at our side. If we cannot face it, we will never find him."
Thursday, 8 December 2011
Angelus ad Virginem
Angelus ad Virginem subintrans in conclave
Virginis formidinem demulcens inquit: 'Ave!'
Ave, Regina virginum, caeli terraeque Dominum
concipies et paries intacta salutem hominum,
tu porta caeli facta medela criminum.
Quomodo conciperem quae virum non cognovi?
Qualiter infringerem quod firma mente vovi?
Spiritus Sancti gratia perficiet haec omnia;
ne timeas, sed gaudeas, secura quod castimonia
manebit in te pura Dei potentia.
Ad haec virgo nobilis respondens inquit ei:
Ancilla sum humilis omnipotentis Dei.
Tibi caelesti nuntio, tanti secreti conscio
consentiens et cupiens videre factum quod audio;
parata sum parere Dei consilio.
[Angelus disparuit, et statim puellaris
uterus intumuit vi partus virginalis.
quo circumdatus utero novum mensium numero;
post exiit, et iniit conflictum, affligens humero;
Crucem qua dedit ictum hosti mortifero.]
Eia Mater Domini, quae pacem reddidisti
Angelis et homini, cum Christum genuisti:
tuum exora Filium ut se nobis propitium
exhibeat et deleat peccata: praestans auxilium
vita frui beata post hoc exsilium.
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment
Anonymous comments will not be published